라틴어 문장 검색

Contulerunt enim immanissimum magnique ponderis robur arborum, quod totum clavis ferreis et uncis confixerunt, clavosque stuppis, pice, cera oleoque infusis et impinguatis impleverunt, et omni fomentorum ignis genere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 36:1)
Palos enim ferreos et acutos, oleo, stuppis, pice, ignis fomite involutos, et omnino aqua inexstinguibiles creberrima jaculatione a moenibus intorquebant machinae trans taurina cornua, quibus vimineae crates opertae erant ad excutiendos injectos ignes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 6:4)
Quibus Judaei cives, commistis Sarracenorum turmis, sine dilatione viriliter resistentes, a turri oleum, picem ferventem, ignem et stuppas opposuerunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 48:10)
Quapropter Baldewinus vehementer adversus eos indignatus, ligna, stipulas ac stuppas ante os cujusque specus comportari jussit et [0591C] incendi, quousque calore et fumo cogerentur exire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 81:10)
Nec mora, minime diem exspectantes, sed rapidum ignem sulphure, oleo, pice, stuppis suscitantes, machinae regis subito injecerunt, ut viros sagittas assidue desuper intorquentes et urbem valide impugnantes ab ea absterrerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 38:5)
[0699A] ac eumdem ligneum circulum in circuitu pice, sulphure, cera, adipe, permistis stuppis impinguantes, ignique aqua inexstinguibili succendentes, usque ad locum murorum, quo machina Eustachii sita erat, funibus pertraxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 12:9)
Quomodo illae bitumine, ut firmiter sibi cohaereant, sint liniendae.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 1:3)
Illinies, inquit, eam bitumine (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 4:1)
Ideo bitumine constringi arca jubetur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 4:7)
est enim bitumen vehementis ad constringendum naturae.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 4:8)
Ob hanc causam intus et foris bitumine arca constringitur, ne connexio illa facile rumpatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 4:10)
Sicut enim pretiosius aurum bitumine:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 2:3)
Et quamquam angustae calles difficiliorem aditum dabant ad muros, aptatique arietes aegre promovebantur, manualium saxorum, sagittarumque metu arcente, nec ballistae tamen cessavere nec scorpiones, illae tela torquentes, hi lapides crebros, qualique simul ardentes pice et bitumine illiti, quorum assiduitate per proclive labentium, machinae haerebant velut altis radicibus fixae, easque malleoli et faces iactae destinatius exurebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 10:1)
Quae per populos pagosque amplos diffusa quondam et copiosos, ad unum concessit vocabulum et nunc omnis appellatur Assyria, ubi inter bacarum vulgariumque abundantiam frugum, bitumen nascitur prope lacum nomine Sosingiten, cuius alveo Tigris voratus, fluensque subterraneus, percursis spatiis longis emergit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 15:2)
et naphtha gignitur picea specie glutinosa, similis ipsa quoque bitumini, cui etiam si avicula insederit brevis, praepedito volatu submersa penitus evanescit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION